[ Latin ] Lettre 1357 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 8 avril 1698]

Vir Celeberrime

Ego non solum poematia Santolii et Commirii munusculi loco Tibi misi sed etiam consilium nobilis dani de nova methodo contexendæ Bibliothecæ 1. Noli igitur cogitare amplius de illo mihi remittendo. Gratias habeo maximas ob duos libros quos mihi commodasti. En alterum • redeuntem in Tuam instructissimam Bibliothecam 2 alterum vero nimium Epistolas à Bulifone vulgatas 3 servabo per aliquot adhuc septimanas redditurus Tibi eodem tempore quo libros sequentes quos mihi tam benevole offers, et quibus ut spero non sine aliquo operæ pretio utar, quos proinde rogo etiam atque etiam ut quamprimum mittere haud graveris. Sunt vero epistolæ Contii et Guarini ad Balduinum 4, et epistolæ Joannis Valentis Andreæ ad duces Brunsvicenses 5. Si posses his adjungere Apollonii Historias mirabiles cum notis Meursii 6 rem gratissimam / et prope necessariam mihi faceres. Nescio an unquam videris epistolam acerbissimam à Jacobo Sturmio in Franciscum Hotomannum vulgatam 7 ; ejus excerpta quædam vidi in responsionibus Balduini ad Calvinum et Bezam 8. Vale vir Amplissime et maxime. plurimum te salutat Banagius noster, ego vero cum tua bona venia Clarissimum virum Dom[inum] Bauldrium 9 Collegam Tuum amantissime saluto. Tibi ad omnia obsequia devinctissimus

Bayle

Dabam Rotterodami die 8. Aprilis Sty[lo] Greg[oriano] 1698

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon