[ Latin ] Lettre 1382 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 25 septembre 1698]

Celeberrimo, præstantissimoque Viro D. D. Antonio Magliabecchio Biblioth[ecæ] Flor[entinæ] præfecto etc. Petrus Bayle s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Cum ante aliquot annos Rever. pater Coronellus cum Legatis Seren[issimæ] Reip[ublicæ] Venetæ in Angliam transiturus ventum secundum hac in urbe per non paucos dies præstolaretur 1, plurimus de Te Vir Amplissime et fama super æthera note, cum illo mihi fuit sermo. Significavi animum mihi esse Tibi mittere exemplar Lexici historico-Critici quod tum sub prælo sudabat, rogavique ut de mea singulari in Te observantia certiorem, deque meo illo consilio quam primum per epistolas faceret, quarum inter vos commercium esse frequens asserebat. Non solum id promisit, sed etiam operam suam in transmittendo Tibi hoc exemplari. Quod eo facilius / se posse præstare dicebat quod ita rationes suas iniisset cum Renerio Leersio Bibliopola hujus urbis cujus typis meum Lexicon excudebatur, ut in posterum et multos libros ab ipso accepturus esset, et ipsi vice versa missurus. Revera pacti sunt inter se tale commercium, et cum ipse Rever[endus] Pater Coronellus selegisset aliquos libros in officina Leersiana quos emeret, promisit se cum primum Venetias rediisset collecturum esse quæcumque meo instituto conducere possent. Leersius fascinam librorum quos ille emerat et quorum pretium aliis libris ex Italia à Coronello mittendis accepturus erat ex pacto protinus curavit transvehi per Germaniam Venetias. Sed hujusque nihil accepit a supradicto patre Coronello : quæ causa fuit cur exemplaria illa mei Lexici quamplurima quæ idem pater sibi mitti postulaverat nondum ipsi fuerint missa ; expectandum enim esse credidit Leersius donec Coronellus fidem datam liberaret, missis libris / quos fuerat pollicitus, vel pretium fascinæ acceptæ. Dum de die in diem expectamus nuncios ab illo, ecce fluunt annus et alter. Interim ego qui additurus eram exemplaribus illis illud quod Tibi in signum meæ venerationis et obsequii dare cupio, occasione destituor mittendi. En Vir cuncta laude dignissime rationem quæ me remoratus est quominus munusculum illud transmitterem. Quia vero spes incipit decollare operæ quam Rever[endus] Coronellus mihi obtulerat, superest ut via maritima utamur. Sed ut feliciter res procedere possit, operæ pretium duco petere a Te nomen alicujus viri ad quem fasciculus dirigatur in aliqua urbe Italiæ ; alioqui periculum esset ne, quod Clarissimo Graevio non semel contigit 2, mihi quoque accideret ut nempe liber ille non redderetur ei cui destinassem. Fac ergo quæso, ut per Claris[simum] Gronovium 3 aut alium quem cito cognoscere valeam quæ sit via tuta qua mitti valeat Tibi meum Lexicon plura tunc scribam petiturus à Te librorum cujuslibet generis peritissimo, consilia, et censuras 4.

Vale, Vir incomparabilis, Reip[ublicæ] Liter[ariæ] decus egregium, et fulcrum, meque amare dignator.

Dabam Roterodami die 25 Sept[embris] 1698.

A Monsieur / Monsieur Magliabecchi

Bibliothecaire de Florence

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon